The Liber Genealogus G

This is a new edition of the G recension of the Liber Genealogus of 427. Until this publication, G had not been generally available in a free-standing edition and this absence may have obscured its claim to be the oldest version.

In an article in Studia Patristica (accessible on Academia.edu), developd from my presentation at the Oxford Patristics Conference 2011, I argue that G is an ekphrasis which describes a proto-version of the Great Stemma.[*]Piggin, Jean-Baptiste. 'The Great Stemma: A Late Antique Diagrammatic Chronicle of Pre-Christian Time'. Studia Patristica 62 (2013): 259-278. See my Liber Genealogus page for a detailed discussion of the Liber and its relationship to the Great Stemma.

For the past century it has been assumed that the four versions of the Liber Genealogus, including G and the Origo Humani Generis, are four recensions of one original work. But a case might be made that this is false, and that the four arose independently, perhaps as a scholastic exercise in which the student was required to integrate evidence from the Great Stemma chart with entries from a lexicon of biblical names and learned commentary of his own choice.

All of the versions are anonymous. They summarize the key names from Genesis (sections 3-23), the remainder of the genealogy of Christ according to Matthew (29), a chronicle of Israel from Levi onwards (30-35) and the Lucan genealogy (38), enhanced throughout with a set of etymologies that were termed the Laktanzgruppe by the onomastics scholar Franz Xaver Wutz.[*]Wutz, Franz Xaver. Onomastica sacra: Untersuchungen zum Liber interpretationis nominum hebraicorum des hl. Hieronymus. 2 vols. Leipzig: J. C. Hinrichs, 1914-15. There is no evidence whatever that the etymologies were truly compiled by or even known to the North African patristic writer Lactantius (Laktanz is the German form of his name), but the classification by Wutz has stuck. This etymological material may have been originally compiled in Greek and I discuss its background in more detail on my blog.

In my view, sections 39 and 40 may not have been part of the original Liber Genealogus G, but might have been added to it as a gloss by a later editor, bringing the work "up to date" and giving it a Donatist character.

This edition is keyed in the second column from left to the matching pages of the St Gall manuscript (Cod. Sang. 133, pp 299-396) which can be seen in high resolution on the e-codices website. The web version provides hyperlinks. The numbers are the manuscript page numbers, beginning with 299 (the librarian has numbered this little St Gall codex by pages, not by folios). All other hyperlinks within the Latin text have been placed there for highlighting purposes only, and in the web version should be hovered over, but not clicked.

The text was obtained by a simple procedure of reduction from Theodor Mommsen's published collation.[*]Mommsen, Theodor, ed. [Liber Genealogus:] Additamentum II [to the] Chronographus anni CCCLIIII. In Chronicorum minororum saec. IV. V. VI. VII. Vol. 1. Monumenta Germaniae Historica (MGH), Auctores Antiquissimi (AA) 9. Berlin: Weidmann, 1892. The sections were then re-ordered following Mommsen's apparatus and some cursory additional editing was carried out (see below for more notes).

The bullet points for the individual names have been indented and re-indented in cascades to suggest how the author worked as he read his data from the roundels of the prototypic Great Stemma diagram. The chronographic text sections begin with square points, and sequential generations are marked with small circles.

Inglebert describes the Liber as "un lexique hébreu-(grec)-latin qui donne la signification des noms propres des généalogies bibliques."[*]Inglebert, Hervé. Interpretatio Christiana. Paris: Inst. d'Études Augustiniennes, 2001, page 161. So it seems to me appropriate to display it as a glossary where the lemmata and definitions are distinguished by the layout. I have placed the etymological glosses in a column of their own at the right, which helps to make the process of the ekphrasis plainer.

If in the online version this disturbs your reading, tap the interactive left button of the following control and the etymologies will reintegrate into the text:

I have divided up the text logically into 40 sections, but have retained Mommsen's numbering as the pale pink shoulder numbers in the flow of the text. Mommsen's divisions seem to me to be ill structured (why 085 is detached from 084, or 254 is merged into one lump, is difficult to explain), but after a century this numbering is now an established form of reference.


01 299 001 In nomine domini nostri Iesu Christi incipit Liber Generanum [sic] vel nominum patrum vel filiorum veteris testamenti vel novi a sancto Hieronimo pr(es)b(yter)o conpraehensum cum partem expositiones quod textus ipsius continet. In nomine domini nostri Iesu Christi. Incipit genilocus sancti Hieronimi pr(es)b(yter)i.

02 300 002 Unde homo? 003 Si natus est, habet genitorem; 004 si factus est, habet materiam; 005 si prolatus est, habet auctorem. 006 Dei omnipotentis sapientia limum a terra sumens hominem facere cogitavit. 007 Et cum solitarius ab ipso domino visus esset, os suum de costa eius sumens mulierem illi adiutorium fecit, et 009 per invidia diaboli 011 mors introivit in orbem terrarum 012 et regnare coepit ab Aeva muliere usque ad Mariam virginem 013 quoniam sicut per mulierem nata est mors, ita per mulierem nata est resurrectio mortuorum.

03 301 014 Ipse est enim Adam 016 qui Adam cognovit mulierem suam Evam 018 et concepit et peperit Cain 020 et adiecit parere et peperit Abel fratrem eius et factus est pastor ovium, Cain autem agricola. et factus est post dies: at tulit Cain, de fructibus terrae hostiam deo, et Abel attulit ex primogenitu ovium suarum et ex adipe illarum. et respexit deus in Abel et in muneribus eius, in Cain autem et in hostias eius non respexit, 302 022 ille enim diabulus qui eos de paradiso excluderat necesse habebat, 023 ut filios eorum ad mortis periculum duceret. tunc ingressus est in corde Cain et dixit ad Abel fratrem suum: transeamus in campum: et dum essent in campo, exsurrexit Cain super Habel fratrem suum et occidit eum.
024 Adiecit adhuc Adam cognoscere mulierem suam et concepit et peperit ei filium loco Abel, qui dictur Seth [*] 025 Cuius nomen lingua Latina resurrectio dicitur. quia in ipso resuscitavit deus semen iustum, per cuius progeniem per quam progeniem pervenimus usque ad dominum Iesum Christum. 027 Ipse est enim Set qui genuit Aenas [*] Enos [] enim lingua Latina obliviscens dicitur. 303 028 De ipso natus est Cainan [*] Cuius nomen appellatur natura dei. 029 Nam ipse Cainan genuit Malaleel [*] Cuius nomen dicitur plantatio dei. 030 Et Malaleel genuit Iared [*] Cuius nomen descensio dicitur. 031 De ipso natus est Enoch [*] Cuius nomen Latina lingua renovatio interpretatur. 032 quia deus per ipso renovaturus est mundum in illis diebus, quando Antichristus multa faciet vastationem: tunc ipse et Helias simul profetabunt mille ducentos sexaginta diebus, et interficiet eos Antichristus, ubi et dominus eorum crucifixus est. 304 Sed ne quis dicat, quia in Hierusalima crucificuntur, ubi et dominus Christus crucifixus est, hoc utique dicit, ubi et dominus eorum crucifixus est, id est in regno Romano. 033 Nam ipse Enoch genuit Matusalam antequam transferret eum deus in curru igneo et sublevaretur in caelo. [*] Quia Matusalam Latina lingua interpraetatur missus. 034 De ipso natus est Lamech, [*] Cuius nomen per interpraetationem dicitur bonae mentis. 035 Ipse est qui prophetavit de filio suo dicens: hic nobis dabit requiem ab omnibus operibus nostris. Nam ipse Noe. [*] Ideo requies appellatur.

04 305 036 Incipit generationes Cain. 037 Transeamus ad originem Cain et tunc ad generationem Noe revertimur 038 Post quam enim Cain a deo maledictus fuisset, ut nec quisquam eum occideret, signum adeptus est malum, quem nunc si quis acceperit in fronte sua aut in manu dextera, bibet et ipse de vino irae dei mixto in pocolo irae eius et punietur in conspectu sanctorum angelorum eius. [*] 039 Nam nomen eius lingua Latina in perpetuum crescens dicitur. 306 Ideo enim hoc nomen acceperat, quoniam usque ad Christi adventum filii Cain eius consortes occisuri essent Christianos vestigia Abel fratris eius sequentes. 040 Igitur ipse Cain genuit filium nomine Enoch. 042 Tunc edificavit civitatem et posuit ei nomen filii sui Enoch. 045 Nam ipse Enoch genuit Gadat; ipse habuit murorum scientiam. 046 De ipso natus est Malaleel, [*] Cuius nomen interpretatur auditio fortis. 047 et de Malaleel natus est Matusala, 048 qui genuit Lamech illum, qui habuit uxores duas: unam nomine Ada, 050 et aliam Sella. 307 052 Ipse est qui dixit mulieribus suis: "Audite vocem meam, mulieris Lamech, et contenite auribus vestris verba mea, quia occidi virum in vulnere mihi et iuvenem in livore meo: 054 Quoniam septies vindicatum est de Cain, de Lamech autem septuagies septiens." Hic eum adparet occidisse Cain. 055 Nam de muliere sua genuit: Iobel, qui est pater habitantium in tabernaculis, et alium nomine Iobal. Ipse Iobal qui ostendit psalterium et citharam. 057 Nam de Sella natus est ei Tobel, qui fuerat faber ferrarius et aerarius, et soror eius fuit Noemma; ipsa est quae psallebat voce, non organo. 058 Per harum enim generationes excrevit hominum multitudo, 308 quoad usque super eos advenit horrenda Catago et operuit eos cataclysmum et disperdidit eos, quoniam miscuerunt se filii dei cum filiabus hominum 060 et non intenderunt preceptis eius, quia excaecaverat eos malitia ipsorum et non speraverunt sibi interitum esse futurum.

05 062 Incipit generationes Noe. 063 Redeamus igitur ad Noe, qui genuit ante diluvium filios tres et sortiti sunt uxores; fuerunt enim in domo eius animae VIII. De eis memoratus apostolus dicens: 309 octo anime salve facte sunt per aquam, sicut et vos modo baptisma salvos faciet. Fiunt igitur a protoplausto Adam usque ad Noe, id est usque ad generationem Sem filii eiusdem Noe, anni IIC[C]XLII et a generatione Sem usque cataclysmum, id est usque ad generationem Arfaxad fili Sem, qui statim post cataclysmum nascitur, anno numero centesimo. Fiunt omnes anni IICCXLII, cathaclysmus enim lingua Latina secundum iudium appellatur.

06 064 Incipiunt generationes Sem fili Noe. 310 065 Noe autem genuit Sem [*] 066 Qui dicitur Latine nomen. 067 et sortititus est uxorem nomine Norea. 068 De ipsa natus est: Elam; [*] 069 Elam interpraetatur saeculum. 070 inde nati sunt Elamitae. 071 Et frater eius secundus dictus est Aser, 072 quem Nebroth gigans nepos patris sui Cham de terra Sennar exclusit, id est de terra servile tunc fugiens condidit Nineve et Roboth civitatem et Calech et Dasen inter Nineve et Calech. 073 Hec est civitas illa magna eorum, quam Iona propheta iter trium dierum circuivit. 311 074 De ipso Asyr nati sunt Assyri, qui in opitulatione venerant Chaldeis adversos filios Israel ad Hierusalem. 076 Alius vero Arfaxad tertius filius Sem, [*] Dictus leo veniens. 078 quartus vero Loth, [*] Qui dicitur nascens. 080 quintus Aram. [*] Qui dicitur altus. 082 De ipso Aram nati sunt filii quattuor: 083 primitivus nomine Obs, [*] Qui dicitur chorus. 084 secundus El, [*] Qui dicitur in perpetuum. + [*] 085 El enim deus dicitur, qui est perpetuus. 087 tertius Cathera, [*] Qui dicitur exuperans. 089 quartus vero Mosoch. [*] Id est tolle. 090 Nam filius Sem sextus qui dicitur Chanaan. [*] Chanaan autem interpretatur natura dei. 312 092 Hii sunt sex filii Sem et uxores cum nepotibus suis. 093 Nam de Arfaxad filio Sem tertio, [*] Qui dictus est leo veniens. ideo enim hoc nomen accepit, quia ex ipso leo verus futurus erat dominus Iesus Christus. 094 De ipso enim Arfaxad natus est Sala. [*] 095 Qui dicitur nuntius. 096 Ex ipso Sala natus est Herber. [*] Qui dicitur trans flumen. 112 Nam ipse Arfaxad filius Sem vixit annis CXXV et genuit Sala et vixit, postquam genuit Sala, annis CCCC XXX et genuit filios et filias et decessit quinta generatione.

07 113 Incipit generationes Cham fili Noe. 114 Redeamus et ad Cham filium Noe, [*] Qui dictus est callidus. et sortitus est uxorem nomine Ause [om.: Chus] 120 de ipso nati sunt filii sex et ista nomina eorum: 121 primitivus Saba, [*] Saba autem interpraetatur tolle et veni: inde Saba gens. 122 de qua gente fuit regina illa austri, qui venerat audire sapientiam Salomonis, 123 secundus vero Avilad, [*] Qui dicitur parturiens. 124 tertius Sabatha, [*] Id est tolle tu. 314 125 quartus Regma, [*] Id est clamatus. 126 huic erant filii duo: primitivus Saban, [*] Id est condemnatus. 127 et secundus Iuda, [*] Id est confitetur. 128 quintus vero filius Chus Sabachata fuit nomen eius, [*] Id est ornatus. 129 sextus vero Nebroth, gigans qui fuit venetur ante dominum. 130 Inde nascuntur Chaldei. 131 Ipse est qui exclusit Asser filium Sem, id est filium patrui patris sui. Et in eius terram aedificavit Babylon et Ored et Arcad et Chalanne intrinsecus in finibus Chanaan. 133 Secundus autem filius Cham Mestrem fuit nomen eius. 315 [*] Id est totum molens. 135 Hic obtinuit Egyptum: huic nati erant filii sex et ista nomina eorum: 136 primitivus Ludin, [*] Id est sui negotii homo. 137 secundus Emimegim, [*] Id est profetatus est. 138 tertius Latin, [*] Id est iracundus. 139 quartus Neptabin, [*] Id est inflatus. 140 quintus Patrosen, [*] Id est crudus. 141 sextus Chaslon; [*] Id est cornutus. Chaslon inde nati sunt Filistini et Captorini. 142 Tertius vero filius Cham Phuth fuit nomen eius. [*] Id est profectus: hic nusquam conparuit. 143 Quartus vero Chanaan. [*] Id est adorans iniquitatem. 316 Nam ipse Chanaan nati sunt filii undecim: 144 primitivus Sydona, [*] Id est exivit in iudicium venatrix. de isto nati sunt Sidoneinses, unde fuit Iezabel qui colebat idolum Sidoneinseum Baal; 145 secundus vero Cetteos, [*] Id est peccans. 146 tertius Iebuseus, [*] Id est confusus. hic edificavit Hierusalem: propterea Iebus dicta est secundum nomen eius; 147 quartus Amoraeus, [*] Id est bili abundus. 148 quintus Gergesseus, [*] Id est creditus. 149 sextus Euveus, [*] Id est colober. 150 septimus Arucceus, [*] Id est scotomatus. 152 octavus Assenneus, [*] Id est non eius. 153 nonus Azyrius, [*] Id est iracundus. 317 154 decimus Samarius, [*] Id est audivit reum. 155 undecimus Amatheus. 156 Hii sunt filii Chanaan undecim. 158 Et post hoc disperse sunt tribus Chananeorum, a Sidone usque quo venias Gerara et Gaza et Ascalona et Azotum et Geth et usque quo venias Sodoma et Gomurra ad Ama et Sebeon et usque Labam, quae dicitur Secor, ubi confugerat Loth et ad omnem terram Chanaan. 160 Hii turrem edificaverunt ex lateribus coctis et bitumen eis erat pro lutum; et ibi confudit deus linguas eorum, ut quod quis postulabat non hoc acceperit. 318 161 Hoc temporibus Heber factum est, unde lingua Hebrea dicta est secundum Hebreos.

08 167 Incipiunt generationes Iafet filii Noe. 168 Tertius vero filius Noe nomine Iafeth, huic erat uxor nomine Ruth. 169 Ex hac genuit primitivum Gamer. [*] Id est mensura. 171 Huic erant fili tres: primitivus nomine Aganaz, [*] Id est ignis ardens. 172 secundus Rifat, [*] Id est visio fervens. 173 tertius Targamar. [*] Id est ubi ratio. 175 Secundus vero filius Iafeth Magog fuit nomen eius; hic obtinuit Pamphyliam. 177 Tertius vero Mazias, 179 hic obtinuit Partiam. 319 180 Quartus vero Lotham, hic obtenuit Greciam. 182 Et de ipso nati sunt filii quattuor: primitivus Helisa, [*] Id est ad me veni. 183 secundus Tharsis; [*] Id est lantiatur. hic aedicavit civitatem nomine Tharso secundum nomen suum, in qua volebat fugire, Iona a facie domini; 184 tertius Citi, [*] Id est calcabo te. 185 quartus Rhodii. [*] Id est malus dies. 188 Ab his designate sunt insule gentium in terra et fecerunt sibi sermonem unusquisque in suo genere et in suis gentibus. 189 Quintus filius Iafet Elisa dictus est, [*] Id est a me venisti. 191 sextus Tober, [*] Id est uberans. 193 septimus Mosoch, [*] Id est tollere. 320 195 octavus Thiras. [*] Id est lantiatur. 196 Hii Carthaginem obtinuerunt secundum auctoris dictum: Tyrii tenuere colonia Carthago. 197 Hii sunt octo filii Iafeth nepotes Noe; 199 ipsi obtinuerunt Pamphiliam, Partiam et omnem Gregam, Rhodiam, et Cithiam, inde Rhodii, et Citii, Mazanitae, cum Cartaginensibus et Tharsinsibus.

09 203 Incipit recommoratio Salae nepotes Sem fili Noe. 204 Redeamus ad Salam nepotem Sem fili Noe. 205 Ipse est Sala, qui genuit Heber et vixit, postquam genuit Heber, annis CCCC XXX et mortuus est. 321 206 Qui Heber genuit filios duos. Primitivum nomine Phalech. [*] Id est partitus est. Quare partitus? Quia sub ipso divisi sunt filii et nepotes Noe. Secundus vero filius Heber lecta dictus est. [*] Id est pusillus. 207 Huic erant filii duodecim: primitivus nomine Elmodam, [*] Id est agitatus. 208 secundus Alef, [*] Id est alienatus. 209 tertius Sarmoth, [*] Id est domus mortis. 210 quartus Seruch, [*] Id est visibilis. 211 quintus Odorem, [*] Id est satis altum. 212 sextus Azaer, [*] Id est levis. 213 septimus Declax, [*] Id est transi hinc. 322 214 octavus Abimelech, [*] Id est nubilum. 215 nonus Soba, [*] Id est tolle veni. 216 decimus Super, [*] Id est lumen curationes. 217 undecimus Evilath, [*] Id est ostende hoc. 218 duodecimus Iobab. [*] Id est amans deum.

10 219 Et facta est commemoratio eorum a Masse usque quo venias Gofera montem orientis. 220 Haec tribus filiorum Noe secundum creaturam illorum et secundum generationes eorum. 221 Ab his dispersae sunt insulae gentium post diluvium, et fuit omnes terra labium unum et vox una omnibus. 222 Tunc Noe avus eorum divisit tribus filiis suis terram, in qua habitarent, 323 et sortitus est calidam Cham, Iafet hautem frigidam, Sem vero accepit terram temperatam 223 advertit autem Cham ad partem fratris sui maioris post mortem Noe patris eorum, quod esset tranquilla et per vim invasit eam genus illius annis multis et fecerunt in ea omnem malignitatem: haec est terra promissiones. 224 Et quoniam de Sem nascitur Abraham, in sortem parentum suorum revocavit deus semen eius, id est filios Israhel, ut complerentur sententiae Noe dicentes: si quis transgressus fuerit limites fratris sui, de gladio et de igne morietur.

11 324 225 Incipit generationes Falech filii Heber filii Sale nepotes Sem filii Noe. 226 Falech autem filius Heber, frater Iectae, vixit annis CXXX et genuit Ragau et vixit, post[quam] genuit Ragau, annis CC VIIII et genuit filius et filias et discessit quinta generatione. 227 Anno autem centisimo primo eiusdem Falech mortuus est Sem filius Noe. 228 Hic est Falech qui genuit Ragau. [*] Id est vide. 229 Nam vixit Ragau annis CXXXII et genuit Seruch et vixit, postquam genuit Seruch, anni CCVII. 325 230 Anno autem XXXVII eiusdem Ragau mortuus est Arfaxad filius Sem. 231 Item autem XXXVIIII eiusdem anno mortuus est Sala filius Arfaxad 232 et genuit Ragau filius et filias et discessit quar[ta] ge[ne]ratione. 233 Ipse est Ragau qui genuit Seruch. [*] Id est fascis visibilis. 234 Nam vixit Seruch anni CXX et genuit Nachor et vixit, postquam genuit Nachor, anni CC et genuit filius et filias et discessit tertia generatione. 235 Anno autem VIII eiusdem Seruch mortuus Heber. 236 Item anno LXXVII mortuus est Falech avus eius. 237 N[a]chor autem ... [*] Qui dictus est longitudo. 326 vixit anni LXXVIIII et genuit Thara et vixit, postquam genuit Thara, anni CCXXVIIII et genuit filios et filias et discessit quarta generatione. 238 Anno autem LXXVII eiusdem Nachor decessit Ragau avus eius. 239 Item anno centesimo eiusdem Nachor decessit Seruch pater eius. 240 Hic vero Nachor genuit filium nomine Thara. [*] Qui dictus est odor suavitatis. 241 Hic Tara genuit tres filios: primitivum nomine Aran, secundum Nachor, tertium Abraham. 242 Primitivo autem filio eius nati sunt filii tres et ista nomina eorum: Melcha, Iesca, et Loth. [*] Qui dicitur liberatus. 327 243 Secundus vero filius eiusdem Thare nati sunt filii octo et uxor eius Melcha: primitivus Ob, secundus Baux, tertius Gamuhel, quartus Canazat, quintus Agam, sextus Faldas, septimus Iadet, octavus Batuel. 244 Hic Batueli nati sunt filii duo: Laban, et Rebecca uxor Isaac. 245 Qui Laban genuit filias duas: Lia, et Rachel. Haec sunt uxores Iacob. 246 Et de Remma concubina nati sunt ipsi Nachor filii quattuor: primitivus Gua, secundus Taber, tertius Tocus, quartus [M]ochar. Habitavit autem cum omnibus suis in Mesopotamia in finibus Chaldeorum: haec est Mesopotamia Syriae. 328 247 Aran autem primitivus filius Tarae genuit filium nomine Loth. 248 Qui Loth genuit filios duos: unum nomine Ammon, [*] Qui dictus est aqua paterna. alium nomine Moab. [*] Qui dictus est plebem meam. + [*] 250 Et quare eum plebem meam dixit? Quoniam inde fuit Ruth Moabites, unde Christus Iesus ducit originem secundum carnem.

12 251 Incipit generationes Abrahae. 252 Tertius namque filius Tharae qui dicitur Abraham pater gentium, 253 qui primo genuit filios unum ex libera et unum ex ancilla:
ex Sarra Isaac; ex Agar Ismahel. [*] Isaac dicitur gaudium, et Ismahel interpraetatur exaudivit dominus. 329 254 Huic Ismaheli fuit uxor ex Aegypto, ex qua nati sunt filii XII: primitivus Nabiod, et Malel soror eius, secundus Caedar, III Nabdel, IIII Aza, V Masmam, VI Idoma, VII Massen, VIII Chodam, VIIII Thema, X Iechor, XI Nafer, XII Zedmar. Hi sunt duodecem filii Ismahel. 255 Inhabitaverunt autem ab Evilath usque Sur, quae est contra faciem Aegypti, usque dum veniatur ad Assyrios: inhabitavit autem contra faciem omnium fratrum suorum. Inde sunt Arapes, qui coniuncti sunt Aegyptiis; 256 inde nascebatur et mater Iob. 330
257 Nam et de Cettura concubina habuit Abraham filios sex: primitivus Iebda, secundus Baux, III Iectan, 258 et filii eius tres: primitivus Sabau, secundus Theman, III Dedan. 259 Et filii eius Dedan quinque et ista nomina eorum: primogenitus Raguel, secundus Namdel, III Assyrin, IIII Latisunt, V Lomomen. 260 tertius vero filius Abrahae Madam, quartus Maxian, 261 et filii eius quinque: primitivus Gefar, secundus Afer, III Enoch, IIII Abira, V Aezrasa. 262 VI vero filius Abrahae Iesboe, VII Soreri. Hii omnes filii Abrahae sex de Cettura et nepotes. 331 263 Dedit autem eisdem eiusde[m] ditiones Abraham et separavit eos ab Isaac filio suo adhuc se vivo ad orientem in terram Orientis.

13 264 Incipit generationes Isaac filii Abrahae. 265 Redeamus ad Isaac filium Abrahae, [*] Qui interpraetatur gaudium. 266 tunc enim hoc nomen acceperat, quando venerat dominus ad Abraham et invenit eum ad arborem quercus: ibat enim ad Sodomam conburendam. Promisit ei et dixit: secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius, et cum audisset Sarra uxor Habrahae, risit; 332 et dixit deus ad Abraham: risit uxor tua; et ipsa dixit: non risi; sed risisti, Isaac erit nomen eius, id est gaudium.

14 267 Hic Isaac habuit uxorem nomine Rebeccam, filiam Batuel, nepotem patris sui: ex ipsa nati sunt: Iacob, et Esau. [*] Esau autem interpraetatur odibilis. 268 Ipse Esau habuit uxoris quinque: prima Iudin, filiam Heber Cetthei, secunda Basemath, filiam Elom Euhei. 269 De ipsa natus est Raguel, qui Raguel habuit filios IIII: primitivus Nachet, secundus Zareth, quia Zareth genuit Iob, inde eum apparit esse quintum ab Abraham, tertius Some, 333 IIII Mozae; hii quattuor fili Esau ex Basemath uxore alia Esau; 270 tertia Malel filia Ismahel, sterelis fuit, 271 quarta Ada, filia Elom Cetthei. 272 Ex ipsa natus est Elifas Themaneorum rex. 273 Hic est Helifas qui habuit filios V: primitivus Theman, secundus Omar, III Sofar Nomadorum rex, IIII Gothomi, V Zenez: ex illis nati sunt Cenei. 274 De Sophar et Cenez Cenezei et Cinei.
275 Concubinam autem habuit Helifas filius Esau nomine Thamnas sororem Lothan filia Seir Correi; de ipsa natus est: Amalech, adversus quem Iesus demigabat.
276 Nam uxor Esau quinta fuit Annae Euhei nomine Elibama; 277 ex ipsa natus est: Iehul, 334 et Iegloria, Chorrem tertius.

15 280 Hec est gens Esau in tribubus suis secundum verbum ipsorum. 281 Et hii regis qui regnaverunt in Edom, antequam regnaret rex in Israhel. 282 Primitivus Balaac filius Sephor et nomen civitatis eius Demnaba: ipse est Balaac qui misit ad Balaam filium Beor, ut populum malediceret. 283 Mortuus autem Balaac et regnavit pro eo Ibat, qui est Iob patriarcha: quando enim populus in heremo fuerat, tunc Iob in terram Edom regnabat. 335 284 Mortuus est autem Iob et regnavit pro eo Asor de terra Theman: tunc enim mortuus est, quando dei populus ab Iesu Navae sortes fuerat consecutus. 285 Mortuus autem Asor et regnavit pro eo Arax filius Vare, qui occidit Maciam in campo Moab: quo modo Iabin in torrentem Cison exterminati sunt in Hendor et facti sunt sicut stercus terrae, nomen autem civitatis eius Gettheum. 286 Mortuus est autem Adax et regnavit pro eo Salma ex Masechas. 287 Mortuus est autem Salma et regnavit pro eo Saul de Robath civitatem, quae est iuxta flumen. 288 Mortuus est autem Saul et regnavit pro eo Vallenon, filius Agnobor. 289 Mortuus est autem Vallenon et regnavit pro eo Arad filius Barad et nomen civitatis eius Fogor: nomen est uxoris eius Methebel filia Metrad, fili Umiob.

16 290 Et hi duces eorum: Theman, Gollam, Iepthe, Telimas, Elas, Pynon, Cenez, Themna, Mazar, Magezhihel, Eram Fagoin; hi duces Edom in terra possessiones eorum. 291 Hic est Esau qui dictus est Edom propter aviditatem aescae, pro qua suos primatos amisit; cum ederit lenticulam cum defreto coctam, hoc nomen acceperit; 292 haec est gens quae exclusit Chorreos.

17 337 294 Et haec est gens Chorreorum: septem enim fuerunt filii eius Chorrei et nepotes XXII et ista nomi eorum: 295 primitivus Lothan et filii eius duo: Eman, et Chorri; 296 secundus Sobal et filii eius sex: [Golla omitted!] Anacha, Cat, Gebel, Sophan, et Onan; 297 tertius Sebegon et filii eius duo: Ea, et Enan; 298 hic est Onas, qui invenit Iaminir in eromo Elas, cum pascerit iumenta Sebegon patris sui; 299 quartus Anan et filii eius duo: Deson, et Elibathe; 300 quintus Deson et filii eius IIII: Emadan Asban Thara, et Cortum; 301 sextus Asan et filii eius IIII: Balan, Zuchan, Iuscham, et Uschan; 302 septimus Rison et filii eius duo: 338 Oe, et Arran; 303 hi sunt filii Seir Chorrei VII et sorores eorum Thamna et nepotes XXII. 304 Haec est Zozomin, quam disperdit Esau a facie sua de terra Seir, ut possideret ea et facti sunt Gabaonitae, dum fugerent a facie eius; 305 hoc in Hiesum Nave legimus; 306 ipse est gens quae nata est ex Euheo filio Cham; 307 hoc in paralipomenon legimus esse conscriptum.

18 309 Explanatio Iacob de exodo. 310 Transeamus ad Iacob fratrem Esau. [*] Cuius nomen Grecae inter[pretatur] dilectus. Hebraicae novissima tenens. + 339 [*] Et quare novissima tenens? Quoniam sic natus est, pedem fratris tenebat, significans se eum subplantare et eius benedictionem accipere. 311 Hic Iacob genuit patriarchas XII: ex Lia, et Zelpha, ex Rachel, et Balla.

19 Quorum nomina haec sunt: 312 primitivus Ruben, [*] Id est filius videtur. hic amisit suum primatum, cum incestasset thorum patris sui data est primogenita [sic] eius filiis Ioseph filii Israhel et non est genus [eius] deputatum ad primogenituram Ruben, quia Iuda vir potens in virtute inter fratres suos erat et ex ipso erat futurus dux: ideo primogenitura data est. 340 313 Secundus Simeon. [*] Id est auditio. Ad ipso usque ad Iudith filiam Merari generationes sunt X. 314 Tertia Levi, [*] Id est ipse est. 315 IIII Iuda, [*] Id est confessor. 316 V Isachar, [*] Qui dicitur mercis. 317 VI Zabulon, [*] Id est odor suavitatis. et Dina soror eorum -- ex Lia. 318 De Celpha vero ancilla Liae nati sunt: Gad, [*] Id est veniens. 319 et Aser. [*] Id est beatus. 320 Ex Rachel autem: Ioseph, [*] Qui et ampliatus. 321 et Beniamen. [*] Qui interpretatur dexterae. 322 Ex ancille [sic] autem eius Balla: 341 Dan, [*] Id est iuditium. 323 et Neptalim. [*] Id est oratio.

20 324 Et ista nomina filiorum Ruben: primitivus Enoch, [*] Id est renovatio. et secundus Phallus. [*] Id est mirabilis. 325 Ipse est Phallus qui genuit: Enoch, et Eliab ... genuit: 326 Datan, Namuhel, et Abyron. 328 tertius Aaron, [*] Id est arcum. IIII Carmin; [*] Id est venia mea. hii quattuor filii Ruben.
329 Et haec sunt nomina filiorum Symeon sex: primitivus Gemuhel, [*] Id est dextera dei. secundus Iamin, [*] Id est dextera. tertius Aoth, [*] Id est habitatio. IIII Iachin, [*] Id est paratus. V Saar, [*] Id est album. VI Salamihel; 342 [*] Id est petitum. hii sunt filii Symeon ex [sic].
330 Filiorum autem Levi haec sunt nomina eorum: primitivus Gethnon, [*] Id est inquilinus. II Gaad, [*] Ecclesiastes. III Merari; [*] Id est amarus. hii sunt filii Levi III.
331 Et hii filii Iuda V: primitivus Er, [*] Id est silva. II Aunan, [*] Id est anomina. III Selom, [*] Id est petitio. IIII Fares; [*] Id est divisus. 332 Huic Fares nati sunt filii II, et ista nomina eorum: Esrom, [*] Id est arcum. et Iemuhel; [*] Id est misericors. 333 V vero Zara, [*] Id est lucens. 334 excessit Er et Aunan in terra Chanaan.
335 De Zaro isto natus est: Zambri [*] Fornicarius. 343 336 et ipse genuit Charmin. 337 Achar illum furem, qui sub Hiesum Nave linguam iduli et armillam variegatam furatus erat de Hiericho.
338 Filii autem Isachar IIII, et ista nomina eorum: primitivus Thola, [*] Id est vermis. II Gau, [*] Id est fixum. III Iasub, [*] Id est salvatus. IIII Zambram; [*] Id est servatus. hii sunt IIII filii Isachar.
339 Filiorum autem Zabulon, haec sunt nomina eorum: primitivus Seder, [*] Id est doctus. secundus Salon, [*] Id est sempitenum. tertius Sem; [*] Id est nubellum. hii sunt tres filii Zabulon.
Et Dine filii non sunt nati.

21 344 340 Filii autem Gaad VII, et haec sunt nomina eorum: Safan, Anges, Saunis, Soban, Ismaro, Eliseth, Ariolus; hii sunt septem filii Gaad.
341 Fili autem Aser hii sunt et haec nomina eorum: primitivus Gemna, [*] Id est numeratus. secundus Iesau, [*] Id est petitor. tertius Zieuth, [*] Id est honor meus. quartus Baria, [*] Id est petens. et soror eius Sarra; hii sunt filii Aser IIII et soror eorum. 342 Filii autem Bariae hii sunt duo, et haec nomina eorum: primitivus Chober, [*] Id est exuperans. secundus Melchihel; [*] Id est missus a deo. hii sunt filii II Bariae.

22 345 343 Nam filiorum Ioseph ex Asenech Petefres, hii sunt et hec nomina eorum: Manasses, [*] Qui dicitur oblivio. et Effrem. [*] Qui dicitur latus. 344 Et Manasse nati sunt: Macher, [*] Id est venditus. et Galaad; [*] Id est testimonium. 345 inde natus est Susi; 346 et de Susi natus est Gaddi, 347 qui missus erat a Moysem, ut terram repromissiones conspiceret.
348 Et de Effrem nati sunt hii: Suthalam, [*] Id est dignitas apostolica. et Thaam; [*] Id est nubellum. 349 et de Susuthalam natus est: Edem. [*] Id est templum. 346 352 Ossa autem Ioseph secum inposuerunt filii Israel ab Egypto, id est de terra Sychem, ex posuerunt ea in Sychimis in portiuncula agri, quam possedit Iacob ab Ammorreis, qui inhabitabant Sychimam annis centum. Et dedit eam Ioseph in porciunculam. Unde possumus probare loci eius sepulturam? Proferemus genesim et inveniemus Iacob venisse in alteram civitatem Sychimam, que est in terra Chanaan, cum venisset de Mesopotamiam et Syria. 347 Et induxit ante faciem civitatis et emit agri partem, in qua statuit tabernaculum suum ab Emmor patrem Sychem C annis et statuit illic aram deo et invocavit ipsum deum Israel. 353 Ne quis dicat, quod in eorum sepulchrum sepulti sunt Abraham et Isaac et Iacob et Sarra, liber nos geneseorum perdocet, sicut legimus scribtum: et sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca duplici, quae est contra Mambrae: hec est Caebron in terra Chanaan et proprius factus est ager et possessio et spelunca quae in eo erat Abrahe in possessionem sepulture a filiis Ceth, quod emit XL didragmas argenti ab Effron filium Saar Ceththeo contra Hiericho. 348 Haec est sepultura eorum.
354 Filii autem Beniamin hii sunt et haec nomina eorum: primitivus Bellac, [*] Id est gluttitus. secundus Choreb, [*] Id est primitivus. tertius Asibel; [*] Id est ignis a deo. hii sunt filii Beniamin tres.
355 Filii autem Bellac primitivi Beniamin hii sunt: primitivus Adar, [*] Qui dicitur hospitatio. secundus Noema, [*] Id est psallens libenter. tertius Iachim, [*] Id est frater meus. quartus Roos, [*] Id est initiatus. quintus Mamfin, [*] Id est similitudo. sextus Offin; [*] Id est secundum faciem meam. hii sex filii Bellae. 349 Nepos autem eius ex Adar dictus est: Arad. [*] Id est descensio.

23 356 Filium autem unum habuit Dan nomine: Asom. [*] Qui interpraetatur Grece ex lingua Chaldea episcopus. de Hebreo vero in Latino speculatur. 358 Filii autem Neptalim hii sunt et hec nomina eorum: primitivus Masihel, [*] Interpraetatur autem fortis deus. secundus Gani, [*] Id est fortitudo. III Enzer, [*] Id est aeternus. IIII Silen. [*] Id est debitum. 359 Haec sunt nomina filiorum et nepotum Israhel eorum, qui introierunt in Egyptum simul cum Iacob patre suo animae LXX V.

24 360 Filius autem Iuda quartus vir fuit potens in virtute: 350 hic genuit Fares, [*] Qui interpraetatur divisus. 361 Fares genuit Esrom, [*] Id est altus. 362 Esrom genuit Aram, [*] Id est gens. 363 Aram genuit Aminadab, [*] Aminadab autem interpraetatur concupiscentiam amans. 364 Aminadab genuit Naasson, [*] Qui dicitur refrigerium. 365 et soror eius Elisafath, [*] Quae dicta est gratia dei. ipsam sortitus est Aaron et ex illa nati sunt sacerdotes. 366 Naasson autem genuit Salmon, [*] Id est fortitudo. 367 Salmon genuit Boos, [*] Id est perfectus. ex Rachacab. [*] Et quare perfectus dicitur? Quoniam in ipso perfecit deus, quod in deuteronomium legimus: et tu Moab decimus mihi adparebis in domo mea, id est per Ruth Moabiten. 351 368 Ex illa genuit Obeth, [*] Id est serviens. 369 Obeth genuit Iesse. [*] Id est obliviscens.

25 370 Iesse genuit filios VII et filias duas et hec nomina eorum: Eliab, Aminadab, Sama, Natael, Iadeum, Asumo, Aram, et David septimum, et sorores eorum: S[a]ruia, et Abigea; 371 et filii Saruiae tres: Abessa, et Ioab, et Asahel.

26 372 Ioab qui numeravit populum a Dan usque Persabaeae et fuit numerus Israhel undesex centena milia virorum evaginantium gladium, 352 et Levi et Beniamin non denumeravit in medio ipsorum, quia praecapitavit sermo regis ipsum Ioab et malum visum est in conspectu domini de sermone hoc, et percussit eundem Israel, et dixit David ad dominum: peccavi nimis, quia [feci] rem hanc, et nunc aufer iniustitiam pueri tui, quia evanui nimis.

27 373 Et locutus est ad Gad videntem dicens: vade et loquere ad David: haec dicit dominus: trea ego decerno adversus te: elege tibi unum ex illis. 353 Et prestabo tibi aut triennium famis aut tribus mensibus fugire a facie inimicorum tuorum ad te disperdendum, aut triduo gladio domini corrumpere in omnibus finibus Israel, et nunc vide, quod verbum respondeam ei qui misit nie ad te. Et dixit David ad Gad: angustie sunt undique mihi nimis: incidam potius in manum domini, quia multe sunt miserationes eius et in manus hominis non incurram. Et inrogavit dominus mortem in filiis Israel a mane usque in horam prandii, et mortui sunt de plebe a Dan usque Persabee septuaginta milia virorum. 354 Et misit deus angelum in Hierusalem, ut disperderet eam. Vox autem vastabat, penituit domino et ait angelo: satis sit tibi: parce manu tua. Et angelus domini stans in area Ornei Iebussaei, et vidit David angelum domini stantem in terram et inter caelum, et gladius eius erat extensus ad Hierusalem. Et cecidit David et seniores operti ciliciis in facies suas. et dixit David ad dominum: nonne ego dixi denumerare populum? Et ego sum qui peccavi, et male faciendo malam rem gessi, et haec oves quid male fecerunt, domine deus meus? Sit igitur manus tua in me et in domo patris mei, in populo autem tuo non sit ad obtritionem. 355 Et angelus domini dixit ad Gad: die itaque ad David, ut statuat altare in area Ornei Iebussei, et fecit David secundum quod ei preceperat dominus. Et tunc dixit dominus angelo: averte gladium, et avertit gladium suum in vagina eius.

28 377 Abigea vero, peperit: Amessa; et pater Amessae Eter Hismahelita dinumeratus est cum populo.

29 379 David [*] Autem misericors. genuit Solomonem; [*] Qui dicitur pacatus. 381 Solomon genuit Roboam ex Naath filia Annae regis filiorum Amon. [*] 382 Qui Roboam dictus est multitudo gentium. Temporibus eius sustulit Susachim rex Egypti arma aurea, id est lanceas et scuta ab Araxar regem Syriae: hec tulerat David et fecit pro ea aerea Roboam filius Solomonis. 356 383 Qui Roboam genuit Abiud, [*] Id est patri deo. 384 ex Maccha filia Arihel ex Gabaa. 385 Abiud genuit Asaf, [*] Id est volat. 386 ex Anna. 387 Asaf genuit Iosafath, [*] Id est iudex. 388 ex Gaziba filia Seithi. 389 Iosofath genuit Ioram, [*] Id est visibilis. 390 ex Faceae uxurem. 391 Et Ioram genuit Ochoziam, [*] Id est fortitudo. 392 ex Gotholia filia/filia Acham ex Iezrahel. 393 Ochozias genuit Ioas, [*] Id est mansuetus. 394 ex Chobodalla. 395 Ioas genuit Amessian, 357 [*] Id est rogans. 396 ex Ioadae. 397 Amessias genuit Ozian, [*] Id est amans. 398 ex Ieccillia. 399 Ozias genuit Ioatham, [*] Id est perfectus. 400 ex Darviam filiam Sadoc. 401 Ioatham genuit Agaz, [*] Id est tenens. 402 ex Saba. 403 Achaz genuit Ezechiam, [*] Id est regnum dei. 404 ex Rabutthi filia Zacchariae. 405 Ezechias genuit Mannasen, [*] Id est oblivio doloris. 406 ex Epsiba. 407 Mannases genuit Amos, [*] Id est verecundus. 408 ex Mastelabitaba. 409 Amos genuit Iosiam, [*] Id est rogans. 410 ex Iedda[dida] filia Oziae. 411 Iosias genuit Ioachim, [*] Id est similis. 412 ex Zecchora, 413 et ex Amithal genuit Ioas, et Sedechiam. Hius Nabuchodonosor oculos excecavit in conspectu filiorum eius et in conpedibus aereis vinxit eum et in Babyloniam duci iussit et in molendino constitui et ibi mortuus est. 416 Ioachim autem genuit Iechoniam. [*] Id est praeparatio. 418 Qui Iechonias in trecesimo anno transmigrationis Hierusalem in Babiloniam tunsus est, dum de carcere eum Ulemadar educeret. Hic est Ulemadar, qui, cum Nabuchodonosor cum agri bestiis moraretur, fuit eius successor. 359 Tunc locutus est ad Iechoniam bona et posuit thronum eius super omnem thronum regum, qui cum eo erant in Babilloniam et mutavit et simul caenauit cum eo omnibus diebus vite sue et victus constitutus erat illius consiliarius omnibus diebus vite suae. 419 Hic Iechonias genuit Salatihel. 420 Qui Salatihel in Babilloniam genuit Zorobabel. [*] Qui dictus est seminat deus. 452 Hic est Zorobabel qui inventus est sapientior inter tres iuvenis, qui quaestiones proposuerunt et a rege Dario quaestio eius sapientior pronuntiatur. Tunc dixit ei rex: pete tibi quae vellis. 360 453 Et dixit ei Zorobabel: memorare domine donum, quod vovisti domino, aedificare templum in Hierusalem in die, quo regnum accepisti in Ballonia [sic] excidisti, et omnia vasa, quae ablata sunt, demittere, quae separavit Cyrus rex, cum incenderit Babilonia et voluit remittere ea in Hierusalem. 455 Tunc surrexit rex et osculatus est cum et scripsit epistulam ad omnes duces et dispensatores suos, ut deducerent cum in Hierusalem et ligna caedrina misit, ut domino templum aedificasset: quod templum XLVI annis aedificatum est. 361 461 Non enim zonam suam solvit neque capillus capitis sui fecit, sed neque calciamenta a pede posuit usque dum dedicatio fieret templi. 462 Ipse est Zorobabel qui genuit Abiud, [*] Id est pater confessionnes. 463 Abiud genuit Eliachim, [*] Id est resurgens. 464 Eliachim genuit Azor, [*] Id est occisus. 465 Azor genuit Sadoc, [*] Id est iussus. 466 Sadoc genuit Achim, [*] Id est paratus. 467 Achim genuit Eliud, [*] Id est dominus fortis. 468 Eliud genuit Eliazar, [*] Id est dei adiutorium. 469 Eliazar genuit Mattham, [*] Id est manus. 470 Mattham genuit Iacob, [*] Id est dilectus. 471 Iacob genuit Ioseph, [*] Id est congregat. 362 cuius ut [sic] putabatur dominus Christus secundum carnem filius esse. 472 Explicit generationes Matthei evangelistae.

30 473 Incipit generationes a Moyse evangelistae Lucae. 474 Redeamus ad exodum et proferimus generationem Moyse ducis Israel: ex genere enim Levitarum erat. 475 Qui Levi genuit Gaath, 476 Caath autem genuit Ambram, 480 Ambram genuit: Aaron, et Moysen, et Mariam [*] Quae dicitur dominatrix. 481 ex Iocabeth. [*] Quae interpraetatur dignitas domini. 363
486 Et Aaron sacerdos genuit: Nadab, et Abiud 487 Ipsi sunt mortui, dum auferrent ignem alienum. 488 et Eleazar, frater illorum suscipit locum eorum et Ithamar, frater eorum. Ex his sacerdotibus duobus filii Aaron nati sunt seniores XXIIII. 489 Nam Eleazar genuit: Finees. [*] Sectatores legis. 495 Deinde Moyses, [*] Egyptiaca lingua interpraetatur de aqua acceptus et Aebrea lingua serviat domino. ipse genuit Gersam, et Eleazarum, fratrem eius ex Seffora. [*] Quem dicitur visitatio. 364
496 Hic Moyses fuit in deserto Sina annis XL et dum iussus a domino ascenderet in Roboth Moab super montem Nabau super verticem Fasga, quae est contra Hiericho, et ostendit ei omnem terram Nepthalim, et omnem terram Effrem et Manasse et omnem terram Iuda usque ad mare novissimo et desertum et adiacentia regionis Hiericho civitatem Foenicum usque Fogor et dixit dominus ad Moysem: hec est terra, quam iuravi Abrahe et Isaac et Iacob dicens: semine vestro dabo illam quam ostendi oculis tuis, sed in illam non introibis. Et mortuus est famulus domini in terra Moab secundum verbum domini et sepelierunt eum in Geth iuxta domum Fogor 365 et nemo scit sepulturam eius usque in hodiernum diem, ne ut deus ab ipsis coleretur, sicut cum [sic] derelinquerant in Choreb.

31 498 Post hunc autem Hiesus filius Nave [*] Qui dictus est salvator. iudicavit Israel annis XXVII; et anni vite eius centum decem: et sepelierunt cum in terminis sortis sue in Thamnasar in montem Effrem trans montem Galaad; et posuerunt cum eo in monumento cultellos petrinos circumcisionis Israhel devictis XXIIII regibus. 366 500 Post Iesum autem transgresso populo a mandatis dei servierunt regi Mesopotamiae Cusarsathon nomine annis octo. 501 Deinde penitentiam egit populus et iudicavit eos Gothonihel annis, origo autem Gothonihel hec est: filius fuit Chenez fratris Caleph fili Iepphoniae. Hic Gothonihel coepit civitatem litterarum et dedit ei Caleph Naascham filiam suam uxorem, Dabir civitas litterarum. 502 Deinde iudicavit eos Eglom annis, hic rex Moabitarum fuit. tunc populus domino non serviebat, quia idolis immolabat, et traditi sunt regi Eglom. 367 503 Deinde iudicavit eos Aoth ambidexter annis VIII, hic cultellum palmarem accipit et ad Eglom: verbum est mihi ad te, rex, et dum introissent in cubiculum, occidit cum et clausit ianuam et fugit per medium exercitum salvatus. 505 Deinde servierunt regi Semegar annis XX. Hic occidit ex alienigenis in aratro ubum octingentos viros et defendit filios Israel. 506 Deinde labis servierunt rege alienigenarum annis XX. Hic rex Chanaan fuit, qui regnavit in Astaroth, et princeps militiae eius erat Sisarra, huic fuerant currus ferrei octingenti. 368 507 Deinde Deborra iudicavit eos annis XL. Huius temporibus fugit Sisarra in domo Iahil, [quam ipsa Iahil] occidit de palo tabernaculi sui persequente Baraac principe. 508 Deinde Matianitae obtenuerunt eos annis septem et nomen eius erat Mazia. Sub ipso fugerunt filii Israel in speluncis et in scissuris petrarum absconderunt se domino irascente. 509 Deinde iudicavit Iedeon annis XL filius Hieroboal. Soll enim trecenti exierunt cum eo ad pugnam adversus Mazian, qui lambierunt aquam sicut canis. 369 Tunc dixit dominus: in trecentis viris solis, qui lambierunt aquas sicut canis, salvum faciat Israel. 510 Deinde Abimelech iudicavit eos annis tribus. Hic occidit ex alienigeneis mille animas igni, qui fuerunt in torrem Sycimorum, quando fugierunt a facie eius in achroterium. Tunc a muliere percussus lapidem molae mortuus est. 511 Deinde Fua filius/filius Charran iudicavit eos annis XX. Hic habitabat in montem Effrem, sub cuius tempore pax abundavit et non fuit bellum in Israel. 370 513 Deinde Iair iudicavit eos annis XX duobus. Huic erant filii XXX ascendentes XXX equos et erant eis XXX civitates, qui dicebantur Obothi Iar in Caliditin. 514 Deinde Philistinae et Amanite optinuerunt eos annis decem et octo. Sub eorum pondera proclamaverunt filii Israel ad dominum non semel, sed sepius et vix eos de periculis liberavit. 515 Deinde de Galaad Iepthe iudicavit eos annis septem. Hic ab Aroer usque dum veniatur Marath et usque ad Belthar XX civitatis Ammon evertit cum populis eorum, quando reversus domum suam optulit filiam. 516 Deinde Usbon filius Irer iudicavit eos annis VII. 371 Hic rex Bethlem fuit et erant [ei] XXX filii et XXX filiae dimisse foras et XXX uxores duxit filiis suis et mortuus est sepultus in Bethlem. 517 Deinde Elom iudicavit eos annis X. Hic Elom Zabulonites fuit: propterea in terra sepultus est Zabulon. 518 Deinde Abdon iudicavit eos annis octo: filius fuit Faratonites. Huic erant quadraginta fili et XXX nepotis ascendentes septuaginta equos et mortuus est et sepultus est in Farathon in terra Effrem in monte Elieth. 519 Deinde alienigine obtinuerunt annis XL pro eo quod exacerbaverunt dominum et traditi sunt adversariis, id est Chananeis, qui habitabant Ascolana, Gerara, Gaza, Azotum, et Geth quinque civitatis, quas filius Mathatiae Iionatha expugnavit. 372 520 Deinde Samson iudicavit eos annis XX. Cuius virtus non potuerat conpraehendi, qui plus occidit in morte sua quam quod in vita sua. 521 Deinde Samera iudicavit eos anno I. Hic percussit ex alofilis sexcentos viros praeter iumenta et salvum fecit et ipse Israel. 522 Deinde pacem habuerunt annis XVII. 523 His temporibus non erat dux in Israhel, sed unusquisque quod volebat hoc faciebat. 373 Tunc tribus Beniamin delinquerant in facto Sodomitarum et exterminati sunt a filiis Israel et derelicti sunt viri sexcenti, qui fugerant, ut evaderent. 524 Deinde Eli sacerdos, qui fuerat in Selom, ibi area dei constituta erat, et filii eius: Ofni, et Finees, sacerdotes domini. 527 Et Eli nimis senex et ambo filii eius peccatores in conspectu domini.

32 528 Hoc in tempore natus est Samuhel, quem postulavit Anna uxor Elchanae, cum esset sterelis: et exaudivit illam dominus et concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Samuhel dicens: quoniam a deo omnipotente petiit illum. 374 Heli autem fuit nonaginta annorum; oculi autem eius erant obducti et non videbat. Iudicavit autem populum annis XX. Et audito nuntio, quod capta sit ab allofilis arca domini, cecidit de sella et mortuus est. 529 Tunc Samuhel successit ei et iudicavit Israhel annis XX. 531 Temporibus autem eius post captivitatem arcae ab allofilis, quando occisi sunt Fenees et Ofni filii Heli, tunc ipse audito nuntio mortuus est et a gentibus arca fuerat depraedata. 375 Post reditum eius quattuor loca fuerunt sanctificata, quae circuibat Samuhel, id est Bethel, quae dicitur Luza, ubi visus est deus Iacob, et Galgala, ubi circumcidit Iesus Nave contra Hiericho, et Massefath, ubi obtulit filiam suam Ieptha, et Armathen in domo sua, ubi fecerat altare deo. Sacerdos enim fuit et iudex et propheta, sed ideo inter sacerdotes a nobis non est inmissus neque Heli, quia inter iudices a nobis conputantur.

33 533 Post hunc autem factus est Saul rex, quem dominus in vile sua populo Israhel dederat, per manus scilicet Samuhel unctum, cum asinas quaereret patris sui Chis, qui regnavit in Israel annos XL. Bama enim dicitur civitas, ubi unctus est ipse Saul. 376 535 Post hunc regnavit David in Israel annis XL, inter Samuhel autem et David anni XL.

34 536 Temporibus eorum erant sacerdotes tabernaculi testimonii decem milia ducenti sexaginta et levitae [centum duodecim milia]: sacerdotum autem principes viginti quattuor, qui sunt seniores viginti quattuor, et ista nomina eorum, ex genere enim erant Eliazar et Ithamar filiorum Aaron: primus Iarim, unde fuit Matthathias, II Bideae, tertia Choreb, quarta Seroib, quinta Michae, sexta Beniamin, septima Coos, octava Abia, unde fuit Zaccharias, nona Hiesu, decima Iecchener, undecima Enasib, duodecima Iachib, 377 tertia decima Chobra, quarta decima Hisba, quinta decima Bannae, sexta decima Ermer, septima decima Chezir, octaba decima Afesor, nona decima Phaner, vigesima Ezechiei, vicesima prima Achin, vigesima secunda Camuhel, vigesima tertia Dalea, vigesima quarta Mazia. Hi sunt XXIIII, quos David sacerdotibus praeposuerat principes. 537 Quando enim de domo Abidda retulit David arcam testamenti et posuit eam in Sion in domo Aminadab et inde transtulit eam et posuit eam in domo sua, tunc hos sacerdotibus principes constituit, qui praecederent populum ante archam testamenti. 378 538 Fuit numerus ipsorum cum fratribus ipsorum docti cantare domino, omnis qui intellegit, ducenti LXX octo. Acciperunt etiam ipsi sortes diurne apparationes iuxta magnum et iuxta pusillum perfectorum et discentium et excidit sors prima filiorum eius et fratrum eius ipsius: Asaph fili Iosepfh: ipsi et filii eius et fratres eius duodecim; secundus Godolias: filii eius et fratres eius duodecim; tertius Zacchur: filii eius et fratres eius duodecim; quintus Nathanias: filii eius et fratres eius XII; 379 sextus Bocia: filii eius et fratres eius XII; septimus Isdrael: filii eius et fratres eius XII; octavus Esaias: filii eius et fratres eius XII; nonus [Matthanias: filii eius et fratres eius XII;] [decimus] Semei: filii eius et fratres eius XII; X Hesdrihel: filii eius et fratres eius XII; XI Asabiar: filii eius et fratres eius XII; XII Saba: filii eius et fratres eius XII; XIII Matthatias: filii eius et fratres eius XII; XVII Iarimoth: filii eius et fratres eius duodecim; XIIII Ananias: filius eius et fratres eius XII; XVIII Iesbachasa: filii eius et fratres eius XII; XVIIII Ananias: filii eius et fratres eius XII; XV Misahel : filii eius et fratres eius XII; XVI Eliath: filii eius et fratres eius XII; XX Etthi filii eius et fratres eius XII; XXI Gotholias: filii eius et fratres eius XII; XXII Mozoth: filii eius et fratres eius XII; XXIII Ramasi: filii eius et fratres eius duodecim. 380 Hii sunt qui precedebant filios Israel et cantabant domino canticum. 539 Tunc etiam et David cum eis impletus spiritu sancto simul profetaverunt psalmos centum quinquaginta. Quattuor enim erant, qui cantabant domino principes constituti: primus Aeman, secundus Asaph, tertius Idithun, quartus Aethan; habebant septuagenos binos respondentes sibi in cymbalis et cytharis. Tunc non quod volebant, hoc psallebant, sed quod per eos spiritus adnuntiabat. 381 Viginti enim annis fuit arca testamenti domini in captivitatem et quadraginta annis fuit Abiddare et XX annis fuit in domo Aminadab et XX annis fuit in domo David regis, XL enim annis fuit et mensibus sex quod regnavit David, 541 septem annis in Caebron et XX tribus annis in Hierusalem.

35 In Caebron autem genuit filios septem et ista nomina eorum: primitivus Ammon, quem occidit Abessalon, cum incestasset Thamar, secundus Caleb, tertius Abessalon, 542 quartus Ornias, qui propter Abisaac Sonamiten a Salomone interfectus est, quoniam postulabat eam coniugium sibi. Tunc Abiathar relegatus est, quoniam ipse eum unxerat in regem. 382 Abiathar hic filius est Abimelech, qui fugiens salvatus est, quando occisi sunt eccu sacerdotes a Doech Syro, quem rex Saul miserat. De ipso dixit David ad Saul: dilexisti maliam super bonitatem et iniquitatem super quam loqueris iustitiam calliditatem Doech Syri incusat, qui se iustum in sermonibus demonstrabat et iniquitatem circa innocentem exercuit; et iterum: dilexisti omnia verba praecipii lingua subdola, quibus incaustus subito deiecit in mortem. 383 Hic autem Abimelech, qui tunc a morte evaserat, propter Orniam a Salomone relegatur, ut secundum sententiam domini nullus ex semine Heli in domo domini sacerdotium administraret. 543 Quintus Apathias, sextus Aetheram, et Thamar soror Abissolon. Nam in Hierusalem de Bersabee Urie [C]etthei natus est ipsius David: Salomon, et Nathan,

36 Cuius Luca evangelista ad Mariam originem demonstravit, similiter etiam et Salomonis Mattheus evangelista ad Ioseph originem demonstravit, ut appareat eos de una tribu exire et sic ad Christum secundum carnem pervenire, 384 ut compleantur quod scribtum est: ecce, vicit leo de tribu Iuda, radix David: leo ex Salomone et radix ex Nathan. 544 Salomon autem genuit Roboam et Nathan genuit Mattham.

37 545 Tunc accipit regnum Hieroboam Nabath servus Salomonis, servus cum domino regnum adeptus est. 546 Et in primo anno regni sui fecit vaccas aureas duas, unam dedit in Dan et unam posuit in Bethel. Tunc dixit ad plebem: sufficiat vobis ascendere in Hierusalem: ecce dii tui, Israhel, qui te eduxerunt de terra Egypti. 385 Hic Hieroboam regnavit in Samaria annis XX III et fecit scisma inter Roboam filium Salomonis et Hieroboam filium Nabath: et proelium fuit inter eos omnibus diebus vite eorum, sicut et nunc inter viros Christianos et falsos catholicos. 547 Hic Hieroboam genuit Nadab et regnavit annis duobus. 548 Huic successit Basaa filius Achia et regnavit annis XXIIII. 549 Post hunc Ela filius Basaa regnavit annis duobus. 550 Post Ea regnavit Zambri, 552 qui genuit Agab, qui habuit Iezabel filiam Elam regis Sidoniensium. 553 Hic Achab regnavit annis XV et genuit Ochoziam, 386 554 et regnavit annis duobus, 555 et alius filius Achab nomine Ioram regnavit annis XII. 556 Post hunc regnavit Ieu filius Manasse annis XXVIII. 557 A facie cuius Iosebeth filia regis Samariae, id est filia Ioram, soror Ochoziae abscondit Ioas filium Ochoziae annis VIIII in domo domini sabaoth sacerdotem. 558 Sub ipso Ieu Azabel rex Syriac reliquit de exercitu Israhel quinquaginta equites, decem currus et mille viros secundum Helisei prophetiam. 560 Huic Ieu successit Ioachas filius eius regnavit annis decem et septem; 561 et Ioachas genuit Ioas et regnavit annis sedecim. 562 Ioas genuit Hieroboam et regnavit annis XII. 387 563 Hieroboam genuit Zacchariam et regnavit mensibus sex. 564 Post hunc regnavit Sellem filius Narmin mense uno. 565 Post hunc Maneae filius Gaddi regnavit annis decem. 566 Hic Manee genuit Faciae et regnavit annis duobus. 567 Hunc successit Faciae filius Romeliae et regnavit annis XX duobus. 568 Conlato autem libro praeteritorum inventum est, quod temporibus Facaeae filii Romeliae ascendit Teglafelasar rex Asyriorum et transtulit Ruben, Gad et dimedia tribus Manasse usque ad terminos Neptalim et disperdit eos in terram ex terra. 388 569 Post Faceae filium Romeliae regnavit Oseae an. VIIII. Hunc humiliaverat Salmanasar rex Asyriorum et fuit ei offerens munera ann. VII. Tunc conpertus est Salmannasar rex Asyriorum ipsum Oseae mittentem ad Egyptum et paravit autem [ei] insidias et octavo anno regni eius vinxit cum et misit in carcerem et in nono anno transmigravit cum populo Israhel ad Niniven in civitatibus Medorum et dispersit illic. Hoc primo anno regni Achaz factum est regis Iudae. Tunc Tobias cum eis depraedatus est. 389 570 Hic Salmanasar genuit Sennacherim. Ipse est a quo sub nocte una occidit angelus domini virorum centum octoginta quinque milia. 571 Inter captivitatem autem Samariae in Ninive et Hierusalem in Babilloniam anni sunt centu XLIIII et m. VI et d. X. ambe autem captivitatis simul indulgentiam perciperunt et uno tempore per Hesdram et Zorobabel ad suam terram ascenderunt illi. Samaritani fuerunt in captivitate Nineve annis CCXV et hii qui fuerunt in Hierosolymis an. LXX fuerunt in Babyloniam.

38 390 572 Redeamus ad Nathan fratrem Salomonis, unde Maria originem trahit. 574 Hic Nathan genuit Mattham. 575 Mattham genuit Enam. 576 Enam genuit Eliachim. 577 Eliachim genuit Iona. 578 Iona genuit Ioseph. 579 Ioseph genuit Iuda. 580 Iuda genuit Symeon. 581 Symeon genuit Levi. 582 Levi genuit Matthata. 583 Matthata genuit Iorim. 584 Iorim genuit Eliezer. 585 Eliezer genuit Hiesu. 586 Ihesus genuit Er. 587 Er genuit Eldama. 588 Eldama genuit Chosa. 589 Chosa genuit Addi. 590 Addi genuit Melchi. 591 Melchi genuit Neri. 592 Neri genuit Salathihel. 593 Salatiel genuit Zorobabel. 594 Zorobabel genuit Rhesa. 391 595 Rhesa genuit Anna. 596 Anna genuit Iuda. 597 Iuda genuit Osech. 598 Osech genuit Semei. 599 Semei genuit Matthati. 600 Matthati genuit Nau. 601 Nau genuit Iose. 602 Iose genuit Gennen. 603 Gennen genuit Melchi. 604 Melchi genuit Levi. 605 Levvi genuit Nathan. 606 Natha genuit Eli. 607 Eli genuit Ioseph. 608 Ioseph genuit Ioachim. 609 Ioachim genuit Mariam. 611 H[aec] est Maria mater domini, per quem natus est salvator. Anno quadragisimo primo imperii Augusti imperatoris, supervixit Augustus ab anno, quo natus est dominus Iesus, annos XV. 612 Huic successit Tiberius Cesar, 392 cuius anno XVI passus est dominus Christus secundum scripturas sub Pontio Pilato tradentibus Anna et Caifa sacerdotibus.

39 614 A passione enim domini usque ad apostolorum Petri et Pauli anni sunt XXVIII: passio Nerone et Pisone consulibus. Persecutio enim prima haec fuit Nerones, quae iterum futura est sub Enoch et Helia. 615 Hic Nero ipse est, cuius nomen Iohannis in apocalypsi vocavit DCXVI. Hic sapientia vertitur, ut conputetur per eras nomen illius, quae dicitur Antichristus: (XIII XVIIII VIIII III XVII VIII VIIII XVIII XVIIII XX XVIII) 393 ut numerus collectus assis CLIIII: hoc quater facit assis XVI, qui est nomen Antichristus.

40 621 Ab ipso autem Nerone ad Domitianum anni sunt XXIIII II, ipse est Domitianus qui secundus extitit acerrimus Christianorum debellator utpote recidive crudilitatis seminarium Nerones, et portio, episcopi scilicet Oscini temporibus in urbe praesidenti. 622 Ab ipso usque ad Traianum anni sunt XVIII III, neque ipse inmodicus persecutor Pii temporibus episcopi urbis. 394 623 A Traiano vero usque ad Gettham anni sunt CXIIII: cuius persecutione perferimus quam plurimas passi sunt quos scire potuimus Saturus, Saturninus et Revocatus, Felicitas quoque et Bibia Perpetua gloriosas in urbe Fabiano episcopo praesedente. 624 Ab ipso autem usque ad Decium anni sunt XLVII: minus gravis et eatenus tolerabilis persecutor. Huius namque temporibus iam Ciprianus in Africa ecclesiae Carthaginis episcopus fuit. Sub ipso Decio passi sunt Rome Simphronius, Paulus et Eupater et in Africa passus est Donus Montanus. 625 Ab ipso usque ad Valerianum anni sunt VII. Sacerdotum domini debellator, cuius persecutione passi sunt Romae Xystus et Carthagine Cyprianus, Nemessianus vero Thubunis. 626 Ab ipso autem usque ad Diocliasianum et Maximianum anni sunt XLI IIII. Ipsi sunt septem Christianorum acerrimi persecutores. Ab his coacti Marcellinus urbis et Mensurius Carthaginis, Strathon et Cassianus diaconi urbis, Caecilianianus, dum esset veritates ecclesiae diaconus, publice in Capitulio tura et evangelia concremaverunt. 396 627 Ab ipsis usque ad Stiliconem iterum consulibus anni sunt CIII VIII. Ipso consolato persecutio venit Christianis, VII k. Iulias data pridie kal. Februarum Ravenna. 628 Et exinde usque ad consolatum Hieri et Ardabu [sic] anni sunt XXIII [= 427 CE]. Explicit Liber Genealogus.


The full transcription by Mommsen (including the later recensions) can be consulted on the www.dmgh.de website. My version has been lightly corrected by comparison with Cod. Sang. 133, for example by converting spelled-out numbers to digits or vice-versa when Mommsen's G readings could not be sustained when checked with G.[*]It is likely that Mommsen silently adopted many G readings from the Philipps manuscript, now Vittorio Emanuele 1325. Notes in square brackets are Mommsen's if in Latin, and mine if in English. The reader interested in the script, abbreviations and punctuation of Cod. Sang. 133 should read the notes about it by Elias Avery Lowe on the e-Codices website. The edited punctuation here has been brought slightly closer to that common in English versions of Latin texts, and has been adapted to the novel layout above. If I have deformed the texts, please let me know. The Latin can be checked with Alpheios if you are using the Firefox web browser.

The consulate referred to at the end of section 40 is that of Flavius Hierius and Flavius Ardabur. The St Gall manuscript has a short section appended beyond this, which is not reproduced in Mommsen: Hic est numerus anno ... est quo dominus Christus passus est usque ad ... latum presentem id est supra seniptum annis CCC XVIII. Fiunt ergo ab Adam per ordinem dinamerati usque ad Consolatum supra memorati annis V milia DCCC LXX VIIII. Explicit Liber Genealogus.

The false claim at the beginning that Jerome authored the work is only found in the St Gall manuscript, according to Mommsen (page 154), and it is unlikely that section 01 is part of the original work.

Wutz has demonstrated that the etymologies were originally compiled in Greek, possibly before the time of Origen and certainly well before the Liber interpretationis nominum Hebraicorum of Jerome of Stridon.[*]Wutz, vol II, page 748. The Liber is evidently the sole surviving Latin witness to this lost work. Wutz reproduces the etymologies, based on Lagarde's edition only (recensions T and L).

Most of the proper names above will be familiar to students of the Great Stemma. Notable additions by the Liber author include:

It is worth noting that the Liber does not include two notable and unique insertions which are only to be found in the Saint-Sever recension of the Great Stemma: the 24 hereditary high priests, from Aaron to the post-exile Joshua (1 Chronicles 5: 29b-41, though traditional Christian bibles, including the Vulgate, number this 6: 3b-14; Joshua at Zechariah 6: 11) and the 30 champions of David (2 Samuel 23: 24b-39). This fact is important in ruling out the hypothesis that the Sigma recensor might have consulted the Liber Genealogus.

Descriptions of the St Gall manuscript are available online from Scherrer and Mommsen. The manuscript's counterpart in Rome, Vittorio Emanuele 1325 (formerly Phillipps 12266), is also described by Mommsen and by the handwritten 1967 Biblioteca Nazionale Centrale di Roma accession record in cataloghistorici.bdi.sbn.it/ at pages 219 220 221 222 (these links to the Biblioteca Digitale Italiana have been tested, but if they should be broken at a later date, search the Rome catalog for "VE1325" in the section "intestazione").

This version of the Liber Genealogus is available in both PDF (below) and web-page form and is additionally stored as a simple database (an MS Excel file) with its sections categorized by type, which I will make available on request. As in the other publications on my website, if you notice errors, please let the author know (the address is on the contact page) and the database can be easily amended and the page can be re-generated.

Summary of this publication: A structured edition of the Liber Genealogus of 427 CE, a Latin Christian work. The layout shows both the lexical character of the work, with lemmata and definitions distinguished, and its chronographic character, dividing the text up into biblical episodes. The entries are linked to the matching pages of the St Gall manuscript (Cod. Sang. 133) which can be seen in high resolution on the e-codices website. Until this digital publication, the G recension of the Liber Genealogus, only found elsewhere in Rome (Vittorio Emanuele 1325), had not been available as a free-standing edition.

DOI of PDF version: 10.13140/RG.2.2.29424.05127

Back to History Table of Contents

Back to Macro-Typography on the Web